- AURUNCA
- AURUNCALatii civitas, ab Ausone Ulyssis, et Calypsûs silio condita: a qua Aurunci vetustissimi Latii populi. Ubi nunc pars terrae Laboris, a Tarracina ad Litim fluv. extensa in regno Neapolitan. Brietius. Virg. Aen. l. 7. v. 727.--- Et quos de collibus altisAurunci misêre patres. ----Et ibid. v. 206.Auruncos ita ferre senes.Eosdem hos esle cum Laestrygonibus, probat Vir Magnus de Phoen. Colon. p. 652. Deducit autem ab Ebraeo Or, h. e. aluce, quia in ea perpetuo versabantur, et brevissima ibi fuêre noctis tempora. Sic enim de illis Poêta:Ε᾿γγὺς γὰρ νυκτός τε καὶ ἤματός ἐςτι κέλδθα.Atque ut in Arato habetur,Μίσγονται δόσιες τε καὶ ἀντολαὶ ἀλλήλῃσι.Vide et Aulon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.